monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206 > Psalmi, 40 > bkeCod.32.7v > 32.37r > sectio 894 > sectio 788 > bbb264.13 > sectio 468 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 205, 1
Piscatoris et persecutoris sacratissimum diem, geminae festivitatis occursu, devotione praecipua hodie celebramus; ille quo retia evasit saeculi, iste quo ex praedone confessor factus est Christi. Eligit ecce duos, unum piscatorem, alterum grassatorem. Illum vocat ex littore, ad istum clamat ex aethere: illum accersit ex ponto, istum terret de coelo. Dum enim Petrus linea castra laxaret in freto, Christus retia misit in verbo. Cepit Christus, cepit et Petrus; Christus discipulum, Petrus pisciculum: et dum circumdat gentem squameam, ipse incidit in retia. Praeteriens, inquit, Iesus vidit duos fratres, Simonem qui dicitur Petrus, et Andream fratrem eius, retia mittentes in mare; erant enim piscatores. Quibus Christus sic ait: Venite, inquit, post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi relictis retibus, secuti sunt eum . Stabat Petrus mobilitate gurgitis pendulus, et inter obscuras aquas inquieti maris, victum quem non habebat, artificio requirebat. Nutabat super ambiguam undam, ut posset indagare capturam. Vario fertur referturque vestigio, stat mobilis, et movetur stabilis. Rimatur inter caecos marini germinis fluctus, et sub obscura unda fugitivam insequitur praedam. Conclusus aqua carcer iactatur in pelagus, disposita praetenditur muscipula, erigitur maculosus sub unda paries, fit caeca piscibus in mari custodia: et dum insidiatur Petrus gregibus aequoris, ipse in retia incidit Salvatoris. Fit de praedone praeda, de piscatore piscatio, de pirata captivitas. Venite, inquit, post me et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi relictis retibus suis, secuti sunt eum. Dum enim Petrus in hamo quaerit concludere piscem, hamum verbi misit Christus, et ipsum tenuit piscatorem. Distendebat Petrus sinuoso lini volumine vacuam cortinam : et dum insequitur gravidi semper aequoris prolem, captorem suum fecit in littore Christum Salvatorem. Trahebat, et trahebatur: exercebat in aequore violentiam, et patiebatur in mente capturam. O aquigenum pirata reptilium, deseruisti artificium hoc, mutasti de pisce ad piscem. (Est enim Christus piscis ille, qui ad Tobiam ascendit de flumine vivus: cuius iecore per prunas passionis assato, fugatus est diabolus; et per amaritudinem fellis afflatus est caecus, et illuminatus est mundus.) De pisce, inquam, ad piscem, de reti ad Ecclesiam, de mari ad fontem, de captore factus est captura. Reliquit enim salum fluctuans, et coepit ambulare post piscem. Similitudo artis inflammat desiderium audientis; ut qui ante captorium iaciebat in salo, verbi nunc retia spargat in mundo. Tunc enim pisces induxit; nunc autem homines sagenis spiritualibus irretivit.